Briefe und Texte
aus dem intellektuellen
Berlin um 1800

Brief von Immanuel Hermann Fichte an den Dekan und die Philosophische Fakultät (Berlin, 13. November 1817)

 

 

Faksimile Dipl. Umschrift Lesefassung Metadaten Entitäten XML Faksimile Dipl. Umschrift Lesefassung Metadaten Entitäten XML
 
 

Humboldt-Universität zu Berlin / Universitätsarchiv
Weiterverwendung nur mit Genehmigung des Universitätsarchivs

ganze XML-Datei herunterladen powered by TEI

Aktuelle Seite

 
120
103

Decano & Facultati philosophicae
summe venerandis.1

Cum indulgentiae Vestrae non sine timore hancce dissertationem trado,
ut ex ea iudicare Vobis placeat, [ea] dignus sim, qui ad tentamen
Doctoris Philosophiae admittar: libere confiteor, me ipsum mi=
nime esse contentum opusculo meo, &, nisi defuisset tempus, alia sultem for=
ma iudicio Vestro illud oblaturum fuisse. Nihil enim, nisi
partem dissertationis, quam antea examini subiicere volue=
ram, tradere licet, eamque & [ea] materia & forma imper=
fectam: ceterorum, quae retinui, argumentum brevi coropectu
Vobis proposui. [T]am igitur Vestrum erit, spectare non quid fece=
rit auctor, sed quid facere voluerit. – Omnino autem in
philosophia a provectiore demum & firmata aetate, atque post
multas variasque exercitationes, probi ac perfecti quid ex=
spectari potest; illam nondum nactus sum, his adhuc
careo. Specimini igitur sit, quod porrigo, [an] futuro tempore litteris ali=
qua tenus profuturum me sperare possim. Sed quid pluribus
opus est! Sum̄a fiducia se suuque Vestrae commendat indul=
gentiae.

Scrib. Berolini d. 13 Novembr. 1817. devotus discipulus
Imanuelis Fichte.

verte

Als Parthei trete ich in dieser Sache [zugleich] ab! Ich freue mich aufrichtig, wen̄ die Fakultät
von der Weissheit der Schrift sich überzeugt hat. Mein Lob der Schrift, selbst habe ich bereits
auf das stärkste ausgesprochen. Hat sie einen so jungen Verfaßer – wohl uns und ihm!
Weiss.

Kommentare

1 Bei diesem und folgendem Dokument handelt es sich um das Promotionsgesuch von Immanuel Hermann Fichte, das er im November 1817 an der Philosophischen Fakultät der Berliner Universität einreichte. Es bestand aus einem Gesuch und einem Lebenslauf mit einer Übersicht über seine bisherige Studien.

86.
36
104

Quae de vita hucusque peracta dicenda mihi sunt, brevibus
absolveri possum. – Natus sum Jenae a.D. MDCCXCVI,
ubi pater meus munere doctoris academici fungebatur. Cum
parentibus mox Berolinum [profectus], ibi omnibus iis sum
eruditus, quae decent puerum honestum, partim [privates] stu=
diis, cum patris ipsius, optimi disciplina gauderem, partim
in publicis urbis nostrae lyceis. Deinde, cum tempus ad=
esset, quo iam in Academia eruditio esset persequenda, Univer=
sitatis
nostrae cives factus, ad antiquas litteras me conver=
ti, & disciplinis Virorum Clariss. Wolfii, Solgeri, Boe=
ckhii
, Ideleri me commisi: per triennium etiam Se=
minarii Philologici
sodalis, non possum, quin impri=
mis Boeckhio & Buttmanno, celeberrimis eius instituti
moderatoribus & praeceptoribus meis pie colendis, intimo
ex animo gratias agam propter multa & varia, quibus
mihi profuerunt. – Mox, antiquas litteras relinquens, per
triennium fere privato studio philosophiae totis viribus
operam dedi.
 

86a
35

Decano & Facultati philosophicae
summe venerandis.1

Cum indulgentiae Vestrae non sine timore hancce dissertationem trado, ut ex ea iudicare Vobis placeat, [ea] dignus sim, qui ad tentamen Doctoris Philosophiae admittar: libere confiteor, me ipsum minime esse contentum opusculo meo, &, nisi defuisset tempus, alia sultem forma iudicio Vestro illud oblaturum fuisse. Nihil enim, nisi partem dissertationis, quam antea examini subiicere volueram, tradere licet, eamque & [ea] materia & forma imperfectam: ceterorum, quae retinui, argumentum brevi coropectu Vobis proposui. [T]am igitur Vestrum erit, spectare non quid fecerit auctor, sed quid facere voluerit. – Omnino autem in philosophia a provectiore demum & firmata aetate, atque post multas variasque exercitationes, probi ac perfecti quid exspectari potest; illam nondum nactus sum, his adhuc careo. Specimini igitur sit, quod porrigo, [an] futuro tempore litteris aliqua tenus profuturum me sperare possim. Sed quid pluribus opus est! Summa fiducia se suuque Vestrae commendat indulgentiae.

Scriba Berolini der 13 November 1817. devotus discipulus Imanuelis Fichte.

verte

Als Parthei trete ich in dieser Sache [zugleich] ab! Ich freue mich aufrichtig, wenn die Fakultät von der Weissheit der Schrift sich überzeugt hat. Mein Lob der Schrift, selbst habe ich bereits auf das stärkste ausgesprochen. Hat sie einen so jungen Verfaßer – wohl uns und ihm! Weiss.

Kommentare

1 Bei diesem und folgendem Dokument handelt es sich um das Promotionsgesuch von Immanuel Hermann Fichte, das er im November 1817 an der Philosophischen Fakultät der Berliner Universität einreichte. Es bestand aus einem Gesuch und einem Lebenslauf mit einer Übersicht über seine bisherige Studien.

Quae de vita hucusque peracta dicenda mihi sunt, brevibus absolveri possum. – Natus sum Jenae Anno Domini MDCCXCVI, ubi pater meus munere doctoris academici fungebatur. Cum parentibus mox Berolinum [profectus], ibi omnibus iis sum eruditus, quae decent puerum honestum, partim [privates] studiis, cum patris ipsius, optimi disciplina gauderem, partim in publicis urbis nostrae lyceis. Deinde, cum tempus adesset, quo iam in Academia eruditio esset persequenda, Universitatis nostrae cives factus, ad antiquas litteras me converti, & disciplinis Virorum Clariss. Wolfii, Solgeri, Boeckhii, Ideleri me commisi: per triennium etiam Seminarii Philologici sodalis, non possum, quin imprimis Boeckhio & Buttmanno, celeberrimis eius instituti moderatoribus & praeceptoribus meis pie colendis, intimo ex animo gratias agam propter multa & varia, quibus mihi profuerunt. – Mox, antiquas litteras relinquens, per triennium fere privato studio philosophiae totis viribus operam dedi.